Haec tibi, frater, de generatione Christi non incognita putavi prolixius prosequenda; ne quis cum ista in Evangelio minus attento animo recenseret, aliquatenus fluctuaret: quae sancti evangelistae ad maiora miracula, et diviniora Domini gesta properantes, perstringenda brevius, quam diffundenda uberius putaverunt. Eorum igitur more, qui satis putant ignaris viarum quasi notas quasdam itineris et semitas demonstrare, spiritalis viae semitas colligentes, videro utrum secundo veritatis eventu, certe religioso fidei ductu in mysteriorum secreta contendimus: verentes ne quis ista cum legerit, quod proverbialiter dicitur, quasi puer machaeram, tractare per infantiam fortia arma nesciret, magisque vulnus ex imprudentia, quam salutem ex lectione sentiret. Infirmos enim tela sua vulnerant, nec potest bene uti armis, qui ea ferre non noverit. Et ideo circa fidem vir perfectus exigitur, in quo non per humum scientiae reptet infantia, non debilis quaedam, nec carens sensibus mysticae cognitionis titubet aetas, quae virtute iuventutis amissa, coronam gloriosi certaminis non requirat, et senescentis aquilae modo, quae prius aut leporem rapere pedibus consuerat, aut anserem, aevo fessa minorum avium implumes fetus requirat, qui solidiorem cibum afferre non possint. .