TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

David quoque merito et ipse auctor generis declaratur; quia cum iureiurando responsum, quod ex ipso secundum carnem Christus futurus esset, accepit; sic enim scriptum est: Iuravit Dominus David veritatem, et non poenitebit eum: Ex fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). Et alibi: Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar, semen eius in aeternum manebit, et sedes eius sicut sol in conspectu meo (Psal. LXXXVIII, 36-38). Et in Paralipomenis: Et erit cum completi fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de ventre tuo, et parabo regnum eius. Ipse mihi aedificabit domum, et erigam sedem eius in saeculum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non dispergam ab eo, sicut dispersi ab iis qui ante te fuerunt (I Par. XVII, 11-13). Per Esaiam quoque idem Dominus Deus generationem Domini revelavit, dicens: Exiet virga de radice Iesse, et flos ex radice eius ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus sapientiae et intellectus (Esai XI, 1 et 2). Et infra: Et erit radix Iesse, et qui exsurget imperare gentibus: in ipso gentes sperabunt (Ibid., 10). Et alibi: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, cuius principium super humeros eius, et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus. Adducam enim pacem super principes et salutem: et magna potestas eius, et pacis eius non erit finis, in sede David, et in regno eius (Esai. IX, 6). In quo iuxta Aquilae quoque interpretationem non quasi de homine, sed de eo qui ultra hominem esset vidimus exstitisse promissum. Idem enim interpretatus est: Puer natus est nobis, filius datus est nobis, et facta est mensura eius in humero eius, et vocabitur nomen eius, admirabilis consiliarius, Deus fortis, potens, pater saeculi, princeps pacis. Eius impleta est disciplina, et pacis eius non est finis, supra sedem David, et supra regnum eius. .