TheoFonsAlle fonti della fede
Sostegno

Esposizione del Vangelo secondo Luca

EXLU · Commento · Ambrogio di Milano · 389 · IT · 1068 paragrafi · Salmi: Volgata · la.wikisource.org ↗

Quomodo igitur hos laqueos evitabimus; ut possimus et nos dicere: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 7)? Non dicit: Ego contrivi laqueum: non ausus est hoc dicere David; sed: Adiutorium nostrum in nomine Domini (Ibid., 8); ut ostenderet unde laqueus solveretur; ut prophetaret quod venturus esset in hanc vitam, qui contereret laqueum fraude diaboli praeparatum.