Et plerisque in locis fortasse amoenitas ipsa locorum invitet praetermeantem. Nam si Ulyssem illum, ut fabulae ferunt (licet et Propheta dixerit: Habitabunt in ea filiae Sirenum (Esai. XIII, 21): etsi non dixisset propheta, nemo tamen iure reprehenderet; cum et gigantes (II Reg. V, 22, et XXIII, 13), et vallem Titanum Scriptura comprehenderit); si ergo Ulyssem Illum post decem annorum exsilia quibus bellatum in llio est, decemque erroris annos festinantem ad patriam, Lotophagi suavitate baccarum tenere potuerunt: si horti Alcinoi retardarunt; si postremo Sirenes cantu vocis illectum, ad illud famosum voluptatis naufragium pene deduxerant, nisi adversus illecebrosae sonitus cantilenae inserta cera sociorum clausisset aures: quanto magis religiosos viros coelestium factorum cedet admiratione mulceri! Atque hic iam non baccarum suavitas haurienda, sed panis ille qui descendit de coelo: non olera Alcinoi spectanda, sed sacramenta sunt Christi. Nam Qui infirmus est, olera manducet (Rom. XIV, 2). Non claudendae igitur aures, sed reserandae sunt: ut Christi vox possit audiri, quam quisquis perceperit, naufragium non timebit. Non corporalibus, ut Ulysses, ad arborem vinculis alligandus, sed animus ad crucis lignum spiritalibus nexibus vinciendus; ne lasciviarum moveatur illecebris, cursumque naturae detorqueat in periculum voluptatis.