TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Penditur igitur didrachma, quod erat pretium nostrae redemptionis et corporis, in Lege promissum, in Evangelio persolutum, non otiose in ore piscis inventum: Ex ore enim tuo iustificaberis (Matt. XII, 37). Etenim pretium immortalitatis est nobis nostra confessio; quia sicut scriptum est: Ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).