TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Admirabatur enim dona divina: et quo plus meruerat, hoc praesumebat minus. Dic et tu: Exi a me, Domine; quia homo peccator sum; ut respondeat tibi Dominus; Noli timere. Indulgenti Domino peccatum fatere. Noli timere etiam quae tua sunt Domino deferre; quia quae sua sunt nobis ille concessit. Nescit invidere, nescit eripere, nescit auferre. Vides quam bonus Dominus, qui tantum tribuit hominibus; ut vivificandi habeant potestatem.