TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Cogentesque diripiunt illud (Ibid.). Si repetamus Dominicum illud quod scriptum est, dicente Filio Dei: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21); advertimus in nobis regnum coeleste solidari, cum Christus exploso mundani principis regno, fugatisque deliciis saecularibus, intra nostrorum secreta regnat animorum. Vis igitur menti affertur humanae, quae diversis illecebris delinita laborem fugit, voluptatem expetit; cum vel metu supplicii coercita, vel praemio provocata, vincere ipsa se nititur: et tamquam exantlatis laboribus, palmam quae sibi plurimis adversantibus, subtrahebatur, contendit eripere. Rapimus enim ex hoc mundo palmam salutis, et quasi excubantibus obsessos serpentibus fructus pervigili labore decerpimus; ita tamen ut non furtiva sublatio, sed direptio sit triumphalis. Est et aliud direptionis genus, quando aliis sublata diripimus. Qui sint igitur raptores illi, non laboramus intelligere, cum de Beniamin lupi rapacis genere nos manare noverimus (Gen. XLIX, 27). Praecesserat Ioannes, ut iustificaret populum Iudaeorum: ipse Dominus venerat ad oves perditas domus Israel: apostolos destinaverat, ut fidem populi Iudaeorum vel disputatione, vel signis, miraculisque fundarent: sed cum illi munera sibi oblata defugerent, publicani et peccatores in Deum credere, in fidem coire coeperunt. In his igitur apostolica praedicatione regnum coelorum cogitur, et fidelis populi aspiratione solidatur.