TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sed rursus accenditur invidia perfidorum, et futurae poenae species praefiguratur. Epulantibus enim fidelibus, et in illo coelorum recumbentibus regno, perfidia ieiuna torquebitur. Simul ostenditur quantum intersit inter aemulos Legis et gratiae, quod illi qui Legem sequuntur, ieiunae mentis famem patiantur aeternam: qui vero verbum in interioribus animae receperunt, alimenti coelestis et fontis ubertate recreati esurire et sitire non possunt. Et ideo qui animo ieiunabant, murmurabant dicentes: (Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit? .