TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Verum ut in Domino potestatis auctoritas, ita in illo fidei constantia declaratur. Ille in faciem procidit, quod humilitatis est et pudoris; ut unusquisque de suae vitae maculis erubescat: sed confessionem verecundia non repressit. Ostendit vulnus, remedium postulavit: et ipsa religionis et fidei plena confessio est. Si vis, inquit, potes me mundare. In voluntate Domini tribuit potestatem: de voluntate autem Domini non quasi pietatis incredulus dubitavit, sed quasi colluvionis suae conscius non praesumpsit. Cui morali quadam Dominus sanctitate respondit: Volo, mundare. (Vers. 13.) Et continuo lepra eius discessit ab eo. .