TheoFonsAlle fonti della fede
Sostegno

Esposizione del Vangelo secondo Luca

EXLU · Commento · Ambrogio di Milano · 389 · IT · 1068 paragrafi · Salmi: Volgata · la.wikisource.org ↗

Legi igitur iam supereffluit doctrina Christi, nec Legem solvit, sed implet, quia nec sabbatum solvit. Si enim sabbatum propter homines factum est: utilitas autem hominis postulabat esurientem hominem qui diu fuerat terrae fructibus abdicatus, veteris famis ieiunia vitare; non utique Lex solvitur, sed impletur. Quomodo igitur Domino ad crimen obiicitur, quod in servo pro crimine non tenetur? .