TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Videns autem turbas, ut legisti, ascendit in montem. Et cum sedisset, ascenderunt ad eum discipuli eius (Matth. V, 1). Evangelizaturus enim, et benedictionum de thesauro divinitatis prompturus oracula, incipit esse sublimior. Hic autem etsi in humili stabat, tamen oculos alte levavit. Sic enim etiam cum Lazarum suscitaret, infremuit spiritu (Ioan. XI, 33): sic etiam caput levavit, cum mulieri adulterae peccata donaret (Ioan. VIII, 10). Quid est enim levare oculos, nisi interius lumen aperire? .