TheoFonsAlle fonti della fede
Sostegno

Esposizione del Vangelo secondo Luca

EXLU · Commento · Ambrogio di Milano · 389 · IT · 1068 paragrafi · Salmi: Volgata · la.wikisource.org ↗

Sed prius quae sunt ampliora videamus. Beati, inquit, pauperes; quoniam vestrum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Primam benedictionem hanc uterque evangelista posuit. Ordine enim prima est, et parens quaedam generatioque virtutum: quia qui contempserit saecularia, ipse merebitur sempiterna: nec potest quisquam meritum regni coelestis adipisci, qui mundi cupiditate possessus, emergendi non habet facultatem.