TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Post hos: Beati, inquit, misericordes (Matth. V, 7); iustitiam enim sequitur misericordia. Unde dictum est: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum (Psal. CXI, 9). Sed etiam qui misericordiam defert, mercedem amittit, nisi mundo corde misereatur; nam si iactantiam quaerat, nullus est fructus. Emunda igitur interiora mentis tuae; et si diligenter pectoris tui secreta mundaveris, compatere iis qui impugnantur: et intellige quanti hominum, quanti fratrum tuorum auxilium tuum quaerant. .