TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Mystice autem, quem Iudaeorum populus crucifixit, inviolatum ab iniuria manere desideraret populus nationum: et quod ad fidem pertinet, sermoni credidit, hoc est, non hominis, sed Dei potestate coniiciens dari a Christo hominibus sanitatem: quod vero ad mysterium spectat, vidit in pectora adhuc gentilium non esse penetrabilem Christum. Et ideo quia necdum cogitationis praeteritae maculas abluisset, gravari se magis Domini dignatione putavit, quam iuvari. Sic illa vidua Sareptana indignam se prophetico iudicavit hospitio (III. Reg. XVII, 18). Ideoque Dominus in uno isto fidem gentium praeferebat.