TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 39.) Vide oeconomiam: in domo Pharisaei peccatrix glorificatur: in domo Legis et prophetae non pharisaeus, sed Ecclesia iustificatur; pharisaeus enim non credidit, ista credebat. Denique ille dicebat: Si esset hic propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum. Domus autem Legis Iudaea, quae non in lapidibus scribitur, sed in tabulis cordis. In hac iustificatur Ecclesia iam Lege maior; Lex enim peccatorum nescit remissionem; Lex mysterium non habet quo occulta mundantur; et ideo quod in Lege minus est, consummatur in Evangelio. (Vers. 41.) Duo, inquit, debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. .