TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quanti etiam praesentium deficient in via, et post hos sermones, qui licet nostri sint, tamen quia nemo dicit Dominum Iesum nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3), panes aestimandi sunt: quanti, inquam, deficient, et in vias gentium transversis itineribus fornicantes abibunt! Atque utinam unus, et non plurimi! Sed non Iesus auctor defectus, etiamsi quis defecerit; omnibus enim distribuit qui sequuntur, sive quinque millia, sive quatuor millia sint.