TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Mysticum quoque est quod et manducans populus satiatur, et ministrant apostoli; nam et in satietate, repulsae in perpetuum famis indicium designatur; quia non esuriet qui acceperit cibum Christi: et in apostolorum ministerio futura divisio Dominici corporis sanguinisque praemittitur. Iam illud divinum, quemadmodum quinque panes quinque millibus populi redundaverunt; non enim exiguo, sed multiplicato cibo populum liquet esse satiatum.