TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 42.) Breviter autem vitia eorum multa perstringit, qui viliorum fructuum decimis conferendis omne studium intendant suum: nec ullum futuri iudicii metum, nec aliquam Dei habeant charitatem, cum opera sine fide vana sint; praetereunt enim iudicium et charitatem Dei: iudicium ideo, quia non omnia quae agunt, in iudicium referunt: charitatem ideo, quia non ex affectu Deum diligunt.