TheoFonsAlle fonti della fede
Sostegno

Esposizione del Vangelo secondo Luca

EXLU · Commento · Ambrogio di Milano · 389 · IT · 1068 paragrafi · Salmi: Volgata · la.wikisource.org ↗

Utique Filium hominis Christum intelligimus, qui de Spiritu sancto generatus in virgine est, quod parens eius in terris sola sit Virgo. Numquid ergo maior est Christo Spiritus sanctus; ut in Christum peccantes veniam consequantur, in Spiritum sanctum delinquentes remissionem non mereantur adipisci? Sed ubi unitas potestatis est, nulla comparationis est quaestio, neque controversia magnitudinis, cum magnus sit Dominus, et magnitudinis eius finis esse non possit. Si igitur, quod credimus, unitas Trinitatis est, indiscreta utique magnitudo, sicut indiscreta operatio; quod in sequentibus demonstratur; nam cum alibi dictum sit: Pater vobis dat quid loquamini, hic subiecit: Spiritus enim sanctus docebit vos in illa hora quae oportet dicere (Matth. X, 19). Ergo si operatio una est, una est contumelia.