TheoFonsAlle fonti della fede
Sostegno

Esposizione del Vangelo secondo Luca

EXLU · Commento · Ambrogio di Milano · 389 · IT · 1068 paragrafi · Salmi: Volgata · la.wikisource.org ↗

Filii quoque in parentes dividuntur, dum renovati hominis censuram senilem vitia vetusta declinant, pietatisque normam voluptas adolescentior, tamquam seriae domus refugit disciplinam. Non incongruum quoque est si putemus quod et isti ideo se dividant, ut meliores fiant parentibus; maxime cum in posterioribus dixerit: Si quis venit ad me, et non odit patrem aut matrem, aut filios, et fratres, et sorores, etiam et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26). Et ideo secundum simplicem intelligendi formam, gentilibus parentibus qui Christum sequitur filius antefertur; religio enim praestat pietatis officiis.