TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quid sibi vult quod in Evangelio suo Dominus fici parabolam frequenter inducit (Matth. XXI, 19, et Marc. XI, 13)? Habes enim alibi, quod iussu Domini, viriditas omnis huius ligni frondentis aruerit: unde intelligis omnium creatorem, qui potest imperare naturis, ut vel arescant subito, vel virescant. Alibi ex teneritudine arboris huius et foliis commemorat coniici solere aestatis adventum (Matth. XXIV, 32), utroque significans et Iudaicae plebis inanem quam praetendebat gloriam, velut florem in adventu Domini decidisse; quia operibus infructuosa durabat: et iudicii diem velut aestatis adventum, quo adulti fructus terrarum omnium reconduntur, ex plenitudine Ecclesiae, in quam Iudaei quoque credituri sunt, metiendum.