TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Vides quod divinum patrimonium petentibus datur. Nec putes culpam patris, quod adolescentiori dedit: nulla Dei regno infirma aetas, nec fides gravatur annis. Ipse certe se iudicavit idoneum qui poposcit. Atque utinam non recessisset a patre, impedimentum nescisset aetatis: sed posteaquam domum patriam derelinquens peregre profectus est, coepit egere. Merito ergo prodegit patrimonium, qui recessit ab Ecclesia. Posteaquam domum, inquit, patriam derelinquens, (Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam. .