TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sed quid est gustare mortem? Ne forte quem admodum panis vita est, ita etiam panis mors sit; sunt enim qui manducant panem doloris (Psal. CXXVI, 2): sunt etiam Aethiopum populi qui acceperunt in escam draconem (Psal. LXXIII, 14). Absit a nobis venenum draconis vorare; habemus enim panem verum, panem illum qui descendit de coelo. Panem illum manducat, qui ea quae scripta sunt servat. Sunt ergo qui mortem non gustent, donec videant regnum Dei. Sunt etiam qui mortem non videant, sicut scriptum est: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem (Psal. LXXXVIII, 49)? .