TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Est et tertia mors, quando Christus, qui est vita nostra, nescitur: scire autem Christum vita est sempiterna, quae nunc iustis praesto est in umbra, in futurum autem erit facie ad faciem; Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus (Thren. IV, 20), de quo dixit: In umbra eius vivimus in gentibus (Psal. LVI, 2). In umbra alarum eius speravit David, in umbra eius concupivit, et sedit Ecclesia (Cant. II, 3).