TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Itaque non de uno, sed de pluribus dicit; neque enim Petrus mortuus est, cui iuxta Dominicam sententiam inferi porta praevalere non potuit (Matth. XVI, 18). Nec Iacobus et Ioannes mortui filii tonitrui (Marc. III, 17), quibus in usum gloriae coelestis assumptis non praevalent terrena, sed subiacent. Esto ergo et tu Petrus, devotus, fidelis, pacificus; ut portas Ecclesiae aperias, et portas mortis evadas. Esto filius tonitrui. Dicis: Quomodo possum esse filius tonitrui? Potes esse, si non in terra, sed in pectore Christi recumbas. Potes esse filius tonitrui si te terrena non moveant, sed ipse potius ea quae terrena sunt, mentis tuae virtute concutias. Tremat te terra, non capiat: vereatur caro potestatem animi tui, et concussa subdatur. Eris filius tonitrui, si fueris filius Ecclesiae. Dicat et tibi de patibulo crucis Christus: Ecce mater tua (Ioan. XIX, 27). Dicat et Ecclesiae: Ecce filius tuus (Ibid., 26); tunc enim incipis esse filius Ecclesiae, cum in cruce victorem videris Christum. Nam qui crucem scandalum putat, Iudaeus est, Ecclesiae filius non est: qui crucem stultitiam putat, Graecus est. Ille autem est Ecclesiae filius, qui crucem triumphum putat, qui crucem Christi triumphantis agnoscit.