TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Fortasse quibusdam hoc durum et superbum, nec mansueti et humilis Domini praecepto convenire videatur, quod ille qui etiam accubitionis loco praecepit esse cedendum, hoc loco mandet discipulis: Neminem salutaveritis in via (Luc. X, 4); cum iste communis sit usus gratiae. Sic inferiores superiorum sibi favorem conciliare consueverunt. Gentiles quoque cum Christianis habent huiusmodi officiorum commercia. Quomodo Dominus hunc usum humanitatis avellit? .