TheoFonsAlle fonti della fede
Sostegno

Esposizione del Vangelo secondo Luca

EXLU · Commento · Ambrogio di Milano · 389 · IT · 1068 paragrafi · Salmi: Volgata · la.wikisource.org ↗

Ergo praeceptivus locus frequenter orandi, spes impetrandi, ratio persuadendi, prius in praecepto ponitur, post in exemplo. Qui enim promittit aliquid, spem debet afferre promissi; ut monitis obedientia deferatur, promissis fides, quae humanae contemplatione pietatis in maius aeternae spem pietatis acquirit; si tamen aequa poscantur, ne in peccatum vertatur oratio. Nec erubuit aliquid saepius postulare, ne vel diffidere de Domini misericordia videretur, vel arroganter dolere, quod non prima prece aliquid impetraverit. Propter hoc, inquit, ter Dominum rogavi (II Cor. XII, 8): et ostendit quod frequenter Deus ideo non concedat oratus, quod inutilia iudicet, quae nos profutura credamus. (Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. .