TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

In hoc quoque Iudaeorum plebe damnata, Ecclesiae mysterium evidenter exprimitur, quae in Ninivitis per poenitentiam, et in regina Austri per studium percipiendae sapientiae de totius orbis finibus congregatur; ut pacifici Salomonis verba cognoscat, Regina plane, cuius regnum est indivisum, de diversis et distantibus populis in unum corpus assurgens. Itaque Sacramentum hoc magnum est . . . . de Christo et Ecclesia (Ephes. V, 32): sed tamen hoc maius est; quia illud in figura ante praecessit: nunc autem plenum in veritate mysterium est; illic enim Salomonis typus, hic autem Christus in suo corpore est. Ex duobus igitur constat Ecclesia, ut aut peccare nescias, aut peccare desinas; poenitentia enim delictum amovet, sapientia cavet. Hoc in mysterio.