Prius dicendumar bitror de lege coniugii, ut postea de prohibendo divortio disputemus. Quidam enim putant omne coniugium a Deo esse, maxime quia scriptum est: Quae Deus coniunxit, homo non separet (Marc. XIX, 6). Ergo si omne coniugium a Deo est, omne coniugium non licet solvi. Et quomodo Apostolus dixit: Quod si infidelis discedit, discedat (I Cor. VII, 15)? In quo et mirabiliter noluit apud Christianos causam residere divortii, et ostendit non a Deo omne coniugium; neque enim Christianae gentilibus Dei iudicio copulantur; cum Lex prohibeat.