TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Noli ergo uxorem dimittere, ne Deum tuae copulae diffitearis auctorem. Etenim si alienos, multo magis uxoris debes tolerare et emendare mores. Audi quid dixerit Dominus: Qui dimittit mulierem, facit eam moechari (Matth. V, 32). Etenim cui non licet, vivente viro, mutare coniugium, potest obrepere libido peccandi. Itaque qui auctor erroris, etiam reus culpae est. Quo cum parvulis feta dimittitur? Quo titubanti vestigio grandaeva detruditur? Durus, si excludas parentem, pignora teneas, ut ad contumeliam charitatis, addas etiam pietatis iniuriam; durus, si propter matrem etiam filios simul pellas; cum magis redimere a patre liberi debeant culpam parentis. Quam periculosum, si fragilem adolescentulae aetatem errori offeras! Quam impium, si eius destituas senectutem, cuius defloraveris iuventutem! Ergo inhonoratis stipendiis et veteranum imperator dimittat inglorium, atque imperii sui possessione detrudat; et rusticum laboris sui effetum agro suo propulset agricola? An quod in subditos nefas est, in comparem fas est (33 quaest. 2, c. An quod)? .