TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Et ideo dixit: Vae huic mundo ab scandalis (Matth. XVIII, 7); quia crucem Domini plerique scandalum iudicarunt, cum Dominicae humilitas passionis nostrae sit sacramentum salutis; ut adoriamur virtutis officium, sumamus humilitatis exemplum. Vae igitur ei qui in crucem Domini non crediderit, qua scandalizantur infirmi: Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6).