Civitates autem decem (Vers. 17) esse quae possunt, nisi forte animae quibus iure praeponitur qui pecuniam Domini, et illa eloquia casta probata sicut argentum, mentibus hominum feneraverit? Nam sicut Hierusalem dicitur aedificata sicut civitas (Psal. CXXI, 3), ita sunt animae pacificae. Et sicut angeli praesunt, ita et hi qui vitam meruerint angelorum.