TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sadducaei, hoc est, detestabilior portio Iudaeorum, hoc loco Dominum tentant: quorum aperte stultitia reprehenditur, mystice autem sententia retorquetur; quia excluserunt de se castitatis exemplum, dum secundum litteram nubere mulier cogitur et invita, ut defuncti semen excitet frater (Deut. XXV, 5). Ergo littera occidit quasi lena vitiorum: spiritus autem magister est castitatis (II Cor. III, 6).