TheoFonsAux sources de la foi

Traité sur l'Évangile de Luc

EXLU · Ambroise de Milan · 389 · IT · 1068 paragraphes · Psaumes : Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nunc consideremus qui fuerint illi, qui errore detecto, de paradiso eiecti, in castello sunt religati. Et vides quemadmodum quos mors expulerat, vita revocaverit (Matth. XXI, 2). Et ideo secundum Matthaeum et asinam et pullum legimus; ut quia in duobus hominibus uterque fuerat sexus expulsus, in duobus animalibus sexus uterque revocetur. Ergo illic in asina matre quasi Evam figuravit erroris: hic autem in pullo generalitatem populi gentilis expressit; et ideo in pullo sedetur asinae. .