Scripturi in Evangelii Librum, quem Lucas sanctus pleniore quodam modo rerum Dominicarum (1528) distinctione digessit, stylum ipsum prius exponendum putamus; est enim historicus. Nam licet Scriptura divina mundanae evacuet sapientiae disciplinam, quod maiore fucata verborum ambitu quam rerum ratione subnixa sit: tamen si quis in Scripturis divinis etiam illa quae miranda illi putant, quaerit, inveniet.