Ergo omnem quem mundana sibi prudentia falso vindicat principatum, sapientia vere possidet spiritalis: praesertim cum, audacius ut aliquid usurpemus, ipsa fides nostra, ipsum mysterium Trinitatis sine hac triplici sapientia esse non possit; nisi credamus et illum naturaliter Patrem, qui nobis genuit Redemptorem: et illum ethicum Filium, qui Patri usque ad mortem secundum hominem obediens, nos redemit: et illum rationabilem Spiritum, qui rationem colendae divinitatis, et vitae regendae, humanis pectoribus infudit. Nec quisquam putet nos potestatis aut virtutis fecisse distantiam, cum haec calumnia etiam Paulum possit incessere. Neque enim distantiam fecit ille, cum dixit, Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4-6). Operatur enim omnia, et in omnibus Filius, sicut habes alibi, quia Omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 11). Operatur et Spiritus sanctus, quia Omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Nulla ergo operationum distantia, nulla discretio est, ubi vel in Patre, vel in Filio, vel in Spiritu sancto, nulli secunda plenitudo virtutis est.