TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Plerique tamen putant ipsum Dominum nostrum in quatuor Evangelii libris, quatuor formis animalium figurari, quod idem homo, idem leo, idem vitulus, idem aquila esse comprobatur. Homo quia natus ex Maria est: leo, quia fortis est: vitulus, quia hostia est: aquila, quia resurrectio est. Atque ita in libris singulis forma animalium figuratur, ut uniuscuiusque libri series popositorum videatur animalium aut naturae, aut virtuti, aut gratiae, aut miraculo convenire. Quae licet omnia in omnibus sint; tamen plenitudo quaedam in singulis virtutum est singularum. Ortum hominis alius (Matth.) descripsit uberius, mores quoque hominis praeceptis uberioribus erudivit. Alius (Marcus) a potentiae coepit expressione divinae, quod ex Rege Rex, fortis ex forti, verus ex vero, vivida mortem virtute contempserit. Tertius (Lucas) sacrificium sacerdotale praemisit et ipsam vituli immolationem stylo quodam pleniore diffudit. Quartus copiosius caeteris divinae miracula resurrectionis expressit. Unus igitur omnia, et unus in omnibus, sicut lectum est (Coloss. III, 11): non dissimilis in singulis, sed verus in cunctis. Sed iam ipsum sermonem adoriamur Evangelii. .