TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Potest etiam non soli visum esse, quod visum sibi esse declarat. Non enim voluntate tantum humana visum est: sed sicut placuit ei qui in me, inquit, loquitur Christus; qui ut id quod bonum est, nobis quoque bonum videri possit, operatur; quem enim miseratur, et vocat (II Cor. XIII, 3). Et ideo qui Christum sequitur, potest interrogatus cur esse voluerit Christianus, respondere: Visum est mihi. Quod cum dicit, non negat Deo visum; a Deo enim praeparatur voluntas hominum. Ut enim Deus honorificetur a sancto, Dei gratia est. Denique plurimi voluerunt scribere Evangelium: sed quatuor tantummodo, qui divinam meruerunt gratiam, sunt recepti. Visum est, inquit, et mihi assecuto a principio omnia diligenter ex ordine. .