Non immerito angelus videtur in templo; quia veri Sacerdotis iam nuntiabatur adventus, et coeleste sacrificium parabatur, in quo angeli ministrarent (Cf. Aug. epist. 148, al. 111, et alibi). Et bene apparuisse dicitur ei, qui eum repente conspexit. Et hoc specialiter aut de angelis, aut de Deo Scriptura divina tenere consuevit; ut quod non potest praevideri, apparere dicatur; sic enim habes: Apparuit Deus Abrahae ad ilicem Mambre (Gen. XVIII, 1). Nam qui ante non praesentitur, sed repentino videtur aspectu, apparere memoratur. Non enim similiter sensibilia videntur, et is in cuius voluntate situm est videri, et cuius naturae est non videri, voluntatis videri. Nam si non vult, non videtur: si vult, videtur. Apparuit enim Deus Abrahae, quia voluit: alii, quia noluit, non apparuit. Visum est etiam Stephano, cum lapidaretur a populo, aperiri coelum: visus est etiam Iesus stans ad dexteram Dei; et non est visus a populo (Act. VII, 55). Vidit Esaias Dominum Sabaoth, sed alius videre non potuit; quia cui placuit, apparuit (Esai. VI, 1).