Non est dubium verum hoc angeli esse promissum; siquidem sanctus Ioannes, antequam nasceretur, matris adhuc in utero positus, Spiritus accepti gratiam designavit. Nam cum et pater eius aut mater nulla ante mirabilia fecissent, in utero parentis exsiliens, parenti Domini evangelizavit adventum; sic enim habes, quod cum advenisset mater Domini ad Elizabeth, ait illa: Ecce ut facta est salutatio tua in auribus meis, exsultavit infans in utero meo (Luc I, 44, infra). Nondum enim erat illi spiritus vitae, sed spiritus gratiae. Denique et alibi vivendi substantiae praecurrere sanctificandi gratiam potuimus advertere, cum dicit Dominus: Priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Ierem. I, 3). Alius enim est spiritus vitae huius, alius gratiae: ille nascendo sumit exordium, moriendo defectum: iste non temporibus, non aetatibus coercetur, non obitu extinguitur, non alvo matris excluditur. Denique et sancta Maria plena sancto Spiritu prophetavit (Luc. I, 46, infra): et Elisaeus mortuus defunctum cadaver hominis tactu sui corporis suscitavit (IV Reg. XIII, 21): et Samuel post mortem, secundum Scripturae testimonium, futura non tacuit (I Reg. XXVIII, 17 et seq.).