TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Merito supra crucem titulus; quia non humani corporis, sed divinae potestatis est regnum quod habet Christus. Merito supra crucem titulus; quia licet in cruce erat Dominus Iesus, super crucem tamen regis maiestate radiabat. Vermis in cruce, scarabaeus in cruce: et bonus vermis qui haesit in ligno, bonus scarabaeus qui clamavit e ligno. Quid clamavit? Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Clamavit latroni: Hodie mecum eris in paradiso. Clamavit quasi scarabaeus: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Et bonus scarabaeus, qui lutum corporis nostri ante informe ac pigrum virtutum versabat vestigiis: bonus scarabaeus, qui de stercore erigit pauperem. Erexit Paulum, qui aestimatus est ut stercora: erexit et Iob qui sedebat in stercore. Non mediocris ergo titulus.