TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Isti ergo servabant Iesum et hodie servant, ne cui forte labatur, ne cui de passione descendat, quod petebat populus Iudaeorum. Mihi plane Christus in passione moriatur, ut post passionem resurgat. Noluit descendere sibi, ut moreretur mihi. Nobis ergo iam Christus servatur: propter nos dividuntur vestimenta eius. Non possunt singuli habere omnia, et ideo super tunicam sors agitatur; quia non pro hominis voluntate divisio fit Spiritus sancti. Divisiones enim gratiarum sunt, sed operatus est Spiritus, dividens singulis prout vult.