TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ioannes ergo, qui plenius divina penetravit mysteria, non immerito laboravit, ut quae Deum generaverat, mansisse eam virginem declaret. Solus ergo me docet, quod alii non docuerunt, quemadmodum in cruce positus appellaverit matrem (Ioan. XIX, 26), pluris putans quod victor suppliciorum atque poenarum, victor diaboli, pietatis officia dividebat, quam quod regnum coeleste donabat. Nam si religiosum est quod latroni venia donatur a Domino, multo religiosius quod mater honoratur, a Filio.