Magna oritur hoc loco plerisque dubitatio; nam etsi non videntur evangelistae dixisse contraria, tamen diversa dixerunt. Siquidem hic: Mane valde tempore; Marcus, Valde mane (Marc. XVI, 1); Matthaeus, Vespere sabbati (Matth. XXVIII, 1); Ioannes, Prima sabbati cum adhuc tenebrae essent (Ioan. XX, 1), mulieres ad monumentum venisse dixerunt. Deinde hic duos viros, Marcus unum iuvenem in albis sedentem (Marc. XVI, 5), Matthaeus unum angelum (Matth. XXVIII, 2), Ioannes duos angelos in albis sedentes (Ioan. XX, 12) visos esse memoraverunt. Postremo quod vix enodabile videatur, Ioannes scripsit dictum Mariae Magdalenae: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum (Ioan. XX, 17): Matthaeus occurrisse Dominum scripsit Mariae Magdalenae, et alteri Mariae, et illas accessisse, et tenuisse pedes eius, et adorasse evidentissima descriptione digessit (Matth. XXVIII, 9).