TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quo loco ne quem spinosae interpretationis in fine offendat asperitas, ubi suavia forte praesumpta sunt; aestimate iam nos complendi sermonis vela submittere, quoniam ad portum venimus: et navis quae cursu concito maria transmearit, ubi littori coeperit appropinquare, latentia cautium cursu perstringit infracto. Ergo ne tamquam inerti gubernatori in arenis littoris mihi haereat sermo, tamquam in vada caeca lentandum iter quam praecipitandum arbitror; quo minus rimosa nobis patescat oratio. .