TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Unde et mulieres ad monumentum accedendi habent facultatem, iam utique custodibus quiescentibus: et ipsi custodes terrentur amplius, quod usu venit somno excitis. Postremo etiam principes sacerdotum congregati cum senioribus nocte id factum esse confirmant, dicentes custodibus: Dicite, quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus (Matth. XXVIII, 13). Ex tempore enim quod a custodibus compererunt, argumentum fraudis arripiunt. Nam Ioannes mane, cum adhuc tenebrae essent. Mariam Magdalenam ad se et ad Petrum venisse significat, et tamen ignaram factae resurrectionis inducit (Ioan. XX, 2); nam utique si advesperascente die, facta esset, statim potuit innotescere.