TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Denique post haec verba non mulier, sed iam Maria vocatur (Ioan. XX, 16); aliud est enim commune vulgi nomen, aliud speciale personae Christum sequentis. Et ad discipulos, licet nondum arbitra plenae fidei, tamen nuntia destinatur. Prohibetur autem tangere, quia nondum inhabitare in Christo corporaliter plenitudinem divinitatis, sicut Paulus (Coloss. II, 9), acceperat; nondum evacuaverat lubricum saeculi, carnis ambiguum: nondum vitam vixerat Christi. Denique stat, non adorat Dominum, nec pedes tenet, sicut illa Maria: in qua utique non tam obsequium corporale, quam plenae fidei designatur affectus; quod Christum et hominem et Deum credat: Deus est enim qui adoratur, homo est qui tenetur (Matth. XXVIII, 9).