TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ergo et Petrus etsi paratus erat animo subire martyrium (Luc. XXII, 33), tamen ubi periculum advenit, constantiam mentis inflexit; capit enim nos suavitate sui, coelestis usus muneris. Nam quis martyrium e nobis non eligeret, si libenter mori posset? Ergo et Petrus videtur nolle, sed parat vincere. Et quid mirum si Petrus nolit, cum Dominus dicat: Pater, si fieri potest, transfer a me calicem hunc; verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat (Matth. XXVI, 39)? Denique post tentationem praesumptionis suae Petrus iam non audet voluntatis perseverantiam polliceri: sed quasi ad solatium sui, consortium quaerit alterius.