TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 44.) Illud quoque considerandum, quia reprehendit eos qui Christum filium David dicunt. Et quomodo caecus ille David filium confitendo meruit sanitatem (Luc. XVIII, 43)? Quomodo pueri dicentes: Hosanna filio David (Matth. XXI, 9), praecelsae praedicationis Deo gloriam deferebant? Sed non reprehenduntur hoc loco quia David filium confitentur, sed quia non credunt filium Dei. Non enim alterum, sed alterutrum in fide vera est: nam etsi in principio iudicavimus nihil nos scire nisi Christum Iesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2): nunc tamen, ut pote iudicio proximi, crucifixum iam non novimus Christum, sed venientem in nubibus operimur. Incredulus vulnera -citit asp fidelis obviam Christo in aera raptus occurrit.