TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sed nec illae praegnantes condemnationis exsortes sunt, quae in bonorum actuum molimine constitutae, necdum aliquos suscepti operis dedere processus. Sunt enim et quae de Dei timore concipiunt, quae dicunt: De timore tuo concepimus et parturivimus (Esai. XXVI, 18). Sed non omnes pariunt, non omnes perfecti, non omnes possunt dicere: Peperimus spiritum salutis in terra: non omnes Mariae, quae de Spiritu sancto Christum concipiant, Verbum pariant. Sunt enim quae abortivum excludant Verbum, antequam pariant: sunt quae in utero Christum habeant, sed eum nondum formaverunt, quibus dicitur: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (Galat. IV, 19). Ergo qui adhuc in utero sunt, parturiuntur quasi imperfecti: iam illi perfectiores, quibus dicitur: Ego vos per Evangelium genui (I Cor. IV, 15).